- ARMILLUS
- ARMILLUSquasi Ε᾿ρημόλκος, vastator populi, commentitius Iudaeorum Antichristus est, quem narrant Romae e lapide marmoreo nasciturum, prodigiosae staturae, et gentium Messiam se iactaturum; donec cum ipso pugnaverit et inferior evaserit Messias Ben Ioseph. Quô caesô, surrecturum tandem Messiam Ben David, et Armillum fusurum ac occisurum esse. Quae fabulae, verba sunt Fr. Burmanni Synops. Theol. christ. Parte poster. l. 8. c. 18. § 28. in demum temporibus contexta est, quando Papa Romanus Christianis non solum, verum etram Iudaeis gravis esse coepit; unde per Armillum hunc Iudaeos Romanum Antichristum designavisse, ex omnibus indicils liquidum sit. Quamvis recentiores fabulam paulo aliter recitent, alioque referant.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.